Veni, Sancte Spiritus (st. Maria Magdalena Pazzi)
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, Sanctum nos Spiritum votis promereri sedulis, quatenus eius gratia et ab omnibus liberemur tentationibus, et peccatorum nostrorum indulgentiam percipere mereamur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
O creator Sancte Spiritus, adesto propitius Ecclesiae catholicae eamque contra inimicorum incursus tua superna virtute robora et confirma, tua caritate et gratiae spiritum famulorum tuorum, quos unxisti, renova, ut in te clarificent Patrem Filiumque eius Unigenitum Iesum Christum Dominum nostrum. Amen.
O Sancte Spiritus, qui sollemni Pentecostes die repente per dispertitas linguas tamquam ignis in Apostolos descendens, intra caenaculum congregatos, ita eorum mentes illuminasti, eorum animos incendisti, eorumque voluntates roborasti, ut inde per universum mundum proficiscerentur et ubicumque animose fidenterque Iesu Christi doctrinam annuntiarent, eamque suo profuso cruore obsignarent, renova, quaesumus, in animas quoque nostras prodigiales gratiae tuae effusiones.
Quanta mentes nostrae ignorantia laborant circa naturam gravitatemque divinarum veritatum, quae obiectum fidei efficiunt, sine qua salutem nemini sperare licet. Quot aberrationes a iusta terrenorum bonorum aestimatione, quae saepius animae ipsimet anteponuntur. Quam saepe corda nostra non, ut debent, Creatoris amore palpitant, sed ignobiliter creaturarum cupidine. Quam saepe falso humani iudicii respectu impellimur, cum debemus Iesu Christi praecepta palam profiteri, eaque sincere et cum rerum etiam iactura in vitae usum deducere. Quanta infirmitas in amplectenda ferendaque sereno libentique animo huius vitae cruce, quae christianum solummodo potest divini Magistri sui discipulum dignum efficere.
O Sancte Spiritus, mentes nostras illumina, corda nostra purifica, voluntatesque nostra redintegra; ita quidem ut infinitum animae nostrae pretium plane cognoscamus, itemque peritura huius mundi bona pro nihilo habeamus; ut Deum supra res omnes adamemus, eiusque amore proximos, quemamodum nosmetipsos, diligamus; ut fidem nostram non modo palam demonstrare ne timeamus, sed de eadem potius gloriemur; ut denique non tantum res prosperas sed res etiam adversas quasi de manu Domini accipiamus, confisi prorsus omnia Eum in eorum bonum esse conversurum, qui erga Eum amore ferantur. Fac, quaesumus, ut nos, suavibus gratiae tuae impulsionibus constanter respondentes ac perseveranti animo operantes bonum, amplissimam sempiternae gloriae messem aliquando accipere mereamur. Amen.
Missale Romanum
Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis accende.
V. Emitte Spiritum tuum et creabuntur;
R. Et renovabis faciem terrae.
Oremus:
Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti. Da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Veni, Sancte Spiritus. Veniat unio Patris, beneplacitum Verbi. Tu, Spiritus veritatis, es praemium sanctorum, refrigerium animarum, lux tenebrarum, pauperum divitiae, amantium thesaurus, esurientium satietas, consolatio peregrinorum; tu denique ille es, in quo omnes thesauri continentur.
Veni, qui descendens in Mariam fecisti, ut, carnem sumeret Verbum, atque in nobis operare per gratiam quod in illa es per gratiam naturamque operatus.
Veni, qui es omnis castae cogitationis alimentum, fons omnis clementiae, omnis puritatis cumulus.
Veni et in nobis absume quicquid impedit ne nos absumamur in te.
Amen.