ОБЩИНА КЛАРЕТИНОВ

Местная религиозная организация Католическая Община Кларетинов Сыновей Непорочного Сердца Пресвятой Девы Марии в г. Красноярске

   

 СВЯТОМУ ИОСИФУ

 

Commemoratio Sancti Ioseph

Ad te Beate Ioseph

Litaniae Sancti Ioseph

Memorare, o purissime Sponse Virginis Mariae

Memento nostri, beate Ioseph

 

 

Commemoratio Sancti Ioseph

Ecce fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam.

V. Gloria et divitiae in domo eius.

R. Et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Oremus

Deus, qui ineffablili providentia beatum Ioseph sanctissimae Genetricis tuae sponsum eligere dignatus es: praesta quaesumus, ut quem protectorem veneramur in terris, intercessorem habere mereamur in caelis. Amen.

 

Ad te Beate Ioseph

Ad te beate Ioseph, in tribulatione nostra confugimus, atque, implorato Sponsae tuae sanctissimae auxilio, patrocinium quoque tuum fidenter exposcimus. Per eam, quaesumus quae te cum immaculata Virgine Dei Genetrice coniunxit, caritatem, perque paternum, quo Puerum Iesum amplexus es, amorem, supplices deprecamur, ut ad hereditatem, quam Iesus Christus acquisivit Sanguine suo, benignus respicias, ac necessitatibus nostris tua virtute et ope succurras.

Tuere, o Custos providentissime divinae Familiae, Iesu Christi sobolem electam; prohibe a nobis, amantissime Pater, omnem errorum ac corruptelarum luem; propitius nobis, sospitator noster fortissime, in hoc cum potestate tenebrarum certamine e caelo adesto; et sicut olim Puerum Iesum e summo eripuisti vitae discrimine, ita nunc Ecclesiam sanctam Dei ab hostilibus insidiis atque ab omni adversitate defende: nosque singulos perpetuo tege patrocinio, ut ad tui exemplar et ope tua suffulti, sancte vivere, pie emori, sempiternamque in caelis beatitudinem assequi possimus. Amen.

 

Litaniae Sancti Ioseph
Kyrie, eleison. Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos. Christe, exaudi nos.

Pater de caelis, Deus, miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trintitas, unus Deus, miserere nobis.

Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancte Ioseph, ora pro nobis.
Proles David inclyta, ora pro nobis.
Lumen Patiracharum, ora pro nobis.
Dei Genetricis Sponse, ora pro nobis.
Custos pudice Virginis, ora pro nobis.
Filii Dei nutricie, ora pro nobis.
Christi defensor sedule, ora pro nobis.
Almae Familae praeses, ora pro nobis.
Ioseph iustissime, ora pro nobis.
Ioseph castissime, ora pro nobis.
Ioseph prudentissime, ora pro nobis.
Ioseph fortissime, ora pro nobis.
Ioseph obedientissime, ora pro nobis.
Ioseph fidelissime, ora pro nobis.
Speculum patientiae, ora pro nobis.
Amator paupertatis, ora pro nobis.
Exemplar opificum, ora pro nobis.
Domesticae vitae decus, ora pro nobis.
Custos virginum, ora pro nobis.
Familiarum columen, ora pro nobis.
Solatium miserorum, ora pro nobis.
Spes aegrotantium, ora pro nobis.
Patrone morientium, ora pro nobis.
Terror daemonum, ora pro nobis.
Protector sanctae Ecclesiae, ora pro nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

V. Constituit eum dominum domus suae.
R. Et principem omnis possesionis suae.

Oremus;

Deus, qui in ineffabili providentia beatum Ioseph sanctissimae Genetricis tuae Sponsum eligere dignatus es; praesta, quaesumus; ut quem protectorem veneramur in terris, intercessorem habere mereamur in caelis: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

 

Memorare, o purissime Sponse Virginis Mariae

Memorare, o purissime Sponse Virginis Mariae, o dulcis Protector mi, sancte Ioseph, non esse auditum a saeculo, quemquem ad tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse derelictum. Ego tali animatus confidentia ad te venio, tibique fervide me commendo. Noli, quaeso, o Pater putative Redemptoris, verba mea despicere, sed audi propitius. Amen.

 

Memento nostri, beate Ioseph

Memento nostri, beate Ioseph, et tuae orationis suffragio apud tuum putativum Filium intercede; sed et beatissimam Virginem Sponsam tuam nobis propitiam redde, quae Mater est Eius, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per infinita saecula saeculorum. Amen.
 

Местная религиозная организация Католическая Община Кларетинов — Сыновей Непорочного Сердца Пресвятой Девы Марии в г. Красноярске
Россия, г. Красноярск, тел. + 7-3912-27-55-71