ОБЩИНА КЛАРЕТИНОВ

Местная религиозная организация Католическая Община Кларетинов Сыновей Непорочного Сердца Пресвятой Девы Марии в г. Красноярске

   

К БОГУ ОТЦУ

Conversi ad Dominum Deum

Deus meus, credo in te

Deus, qui fidei sacramenta

Domine sancte, Pater omnipotens

O Omnium Domine

Perenne Lumen in Templo Aeterni

 

 

Conversi ad Dominum Deum

Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem, puro corde ei, quantum potest parvitas nostra, maximas atque veras gratias agamus: precantes toto animo singularem mansuetudinem eius, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur; inimicum quoque a nostris actibus et cogitationibus sua virtute expellat, nobis multiplicet fidem, mentem gubernet, spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat per Iesum Christum Filium eius. Amen.

St. Augustinus, Sermo CLXXXIII.

 

 

Deus meus, credo in te

Deus meus, credo in te, spero in te, amo te super omnia ex tota anima mea, ex toto corde meo, ex totis viribus meis; amo te quia es infinite bonus et dignus qui ameris; et quia amo te, me paenitet ex toto corde te offendisse: miserere mihi peccatori. Amen.

 

 

Deus, qui fidei sacramenta

Deus, qui fidei sacramenta, in Unigeniti tui gloriosa Transfiguratione, patrum testimonio roborasti, et adoptionem filiorum perfectam, voce delapsa in nube lucida, mirabiliter praesignasti; concede propitius, ut ipsius Regis gloriae nos coheredes efficias et eiusdem gloriae tribuas esse consortes. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

 

 

Domine sancte, Pater omnipotens

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, propter tuam largitatem et Filii tui, qui pro me sustinuit passionem et mortem, et Matris eius excellentissimam sanctitatem, atque omnium Sanctorum merita, concede mihi peccatori, et omni tuo beneficio indigno, ut te solum diligam, tuum amorem semper sitiam, beneficium passionis continuo in corde habeam, meam miseriam recognoscam, et ab omnibus conculari et contemni cupiam; nihil me contristet nisi culpa. Amen.

 

 

O Omnium Domine

O omnium Domine et effector ac praecipue huius figmenti!

O Deus tuorum hominum et Pater ac gubernator!

O vitae et mortis arbiter!

O nostrarum animarum custos et benefactor!

O qui omnia facis, et tempestive, atque, ut ipse pro sapientiae tuae et administrationis altitudine nosti, artifice Verbo transmutas, nunc quidem Caesarium, discessus nostri primitias, quaeso, suscipe.

Nos vero quoque opportuno tempore suscipe, tamdiu in carne vitam nostram moderatus, quamdiu conducibile fuerit; et quidem suscipe ob metum tuum paratos et non turbatos, neque in extremo die terga vertentes atque invito animo, quemadmodum solent qui mundo et carni addicti sunt, hinc abstractos et avulsos, sed prompte at alacriter ad beatam illam et longaevam vitam proficiscentes, quae est in Christo Iesu Domino nostro, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

 

 

Perenne Lumen in Templo Aeterni

Domine, da mihi, rogo te, in nomine Iesu Christi Fili tui, Dei mei, illam quae nescit cadere caritatem, ut mea lucerna accendi sciat, exstingui nesciat; mihi ardeat, aliis luceat.

Tu, Christe, lucernas nostras accendere digneris, dulcissime nobis salvator noster, quo perpetuae luceant in templo tuo, ac perenne lumen a te perenni lumine accipiant, ut tenebrae nostrae illuminentur, mundi autem tenebrae a nobis fugentur.

Sic lumen tuum meae largiaris, rogo, Iesu mi, lucernae, ut illius luce illa sancta sanctorum mihi appareant, quae te aeternum Pontificem aeternorum in antibus magni illius tui templi illic intrantem habeant, quo te iugitur tantummodo videam, aspiciam, desiderem; tantum te amans conspiciam ac coram te mea semper lucerna luceat, ardeat.

Tuum sit, quaeso, te nobis pulsantibus monstrare, amantissime Salvator, ut te intelligentes, tantum te amemus, te solum amemus, te solum desideremus, te solum meditemur die ac nocte, semper te cogitemus; et in tantum nobis tuum inspirare digneris amorem, quantum te amari Deum decet ac diligi; ut omnia interiora nostra tua occupet dilectio, totosque nos tuus possideat amor, totos nostros sensus tua impleat caritas, ut praeter te aliud amare nesciamus, qui sempiternus es; quo tanta caritas aquis multis huius aeris et huius terrae et huius maris exstingui in nobis nequeat iuxta illud; Et aquae multae non potuerunt extinguere caritatem.

Quod in nobis quoque compleri vel ex parte posit, te donante Domino nostro Iesu Christo, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

St. Columban, Instructio De Computctione, 12, 2-3.
 

Местная религиозная организация Католическая Община Кларетинов — Сыновей Непорочного Сердца Пресвятой Девы Марии в г. Красноярске
Россия, г. Красноярск, тел. + 7-3912-27-55-71