К БОГУ СЫНУ
Adoramus te
Aufer a me cor lapideum
Domine Iesu, noverim me
Iesu dulcissime, Redemptor
Iesu Infans Dulcissime
Litaniae de Sacratissimo Corde Iesu
Actus reparationis
Litaniae pretiosissimi Sanguinis
Domini Nostri Iesu Christi
Litaniae Sanctissimi Nominis Iesu
Adoramus te
Adoramus te, sanctissime Domine Iesu Christe, hic et ad
omnes Ecclesias tuas, quae sunt in toto mundo, et benedicimus tibi; quia
per sanctam Crucem tuam redemisti mundum. Amen.
Aufer a me cor
lapideum
Aufer a me, Domine, cor lapideum, aufer cor coagulatum,
aufer cor incircumcisum; da mihi cor novum, cor carneum, cor mundum! Tu
cordis mundator et mundi cordis amator, posside cor meum et inhabita,
continens et implens, superior summo meo et interior intimo meo! Tu
forma pulchritudinis et signaculum sanctitatis, signa cor meum in
imagine tua: signa cor meum sub misericordia tua, Deus cordis mei, et
pars mea Deus in aeternum. Amen.
Domine Iesu, noverim
me
Domine Iesu, noverim me, noverim te,
Nec aliquid cupiam nisi te.
Oderim me et amem te.
Omnia agam propter te.
Humiliem me, exaltem te.
Nihil cogitem nisi te.
Mortificem me et vivam in te.
Quaecumque eveniant accipiam a te.
Persequar me, sequar te,
Semerque optem sequi te.
Fugiam me, confugiam ad te,
Ut merear defendi a te.
Timeam mihi, timeam te,
Et sim inter electos a te.
Diffidam mihi, fidam in te.
Obedire velim propter te.
Ad nihil afficiar nisi ad te,
Et pauper sim propter te.
Aspice me, ut diligam te.
Voca me, ut videam te,
Et in aeternum fruar te. Amen.
St. Augustinus.
Iesu dulcissime,
Redemptor
Iesu dulcissime, Redemptor humani generis, respice nos
ante conspectum tuum humillime provolutos. Tui sumus, tui esse volumus;
quo autem tibi coniuncti firmius esse possimus, en hodie sacratissimo
Cordi tuo se quisque nostrum sponte dedicat. Te quidem multi novere
nunquam; te, spretis mandatis tuis, multi repudiarunt. Miserere
utrorumque, benignissime Iesu, atque ad sanctum Cor tuum rape universos.
Rex esto, Domine, nec fidelium tantum qui nullo tempore
discessere a te, sed etiam prodigorum filiorum qui te reliquerunt; fac
hos, ut domum paternam cito repetant, ne miseria et fame pereant.
Rex esto eorum, quos aut opinionum error deceptos habet,
aut discordia separatos, eosque ad portum veritatis atque ad unitatem
fidei revoca, ut brevi fiat unum ovile et unus pastor.
Largire, Domine, Ecclesiae tuae securam cum incolumitate
libertatem; largire cunctis gentibus tranquillitatem ordinis; perfice,
ut ab utroque terrae vertice una resonet vox: Sit laus divino Cordi, per
quod nobis parta salus: ipsi gloria et honor in saecula! Amen.
Iesu Infans
Dulcissime
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine, ad adiuvandum me festina.
V. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,
R. Sicut erat in principio et nunc et semper, et in
saecula saeculorum. Amen.
Pater noster...
I
Iesu Infans dulcissime, e sinu Patris propter nostram
salutem descendens, de Spiritu Sancto conceptus, Virginis uterum non
horrens, et Verbum caro factum, formam servi accipiens, miserere nostri.
R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri. Ave
Maria...
II
Iesu Infans dulcissime, per Virginem Matrem tuam visitans
Elisabeth, Ioannem Baptistam Praecursorem tuum Spiritu Sancto replens,
et adhuc in utero matris suae sanctificans, miserere nostri.
R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri. Ave
Maria...
III
Iesu Infans dulcissime, novem mensibus in utero clausus,
summis votis a Maria Virgine et a sancto Ioseph expectatus, et a Deo
Patri pro salute mundi oblatus, miserere nostri.
R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri. Ave
Maria...
IV
Iesu Infans dulcissime, in Bethlehem ex Virgine Maria
natus, pannis involutus, in praesepio reclinatus, ab Angelis annuntiatus
et pastoribus visitatus, miserere nostri.
R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri. Ave
Maria...
Iesu, tibi sit gloria, Qui natus es de Virgine Cum Patre
et almo Spiritu, In sempiterna saecula. Amen.
V. Christe prope est nobis R. Venite, adoremus.
Pater noster...
V
Iesu, Infans dulcissime, in circumcisione post dies octo
vulneratus, glorioso Iesu nomine vocatus, et in nomine simul et sanguine
Salvatoris officio praesignatus, miserere nostri.
R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri. Ave
Maria...
VI
Iesu Infans dulcissime, stella duce tribus Magis
demonstratus, in sinu Matris adoratus, et mysticis muneribus, auro,
thure, et myrrha donatus, miserere nostri.
R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri. Ave
Maria...
VII
Iesu Infans dulcissime, in templo a Matre Virgine
praesentatus, inter brachia a Simeone amplexatus, et ab Anna prophetissa
Israel revelatus, miserere nostri.
R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri. Ave
Maria...
VIII
Iesu Infans dulcissime, ab iniquo Herode ad mortem
quaesitus, a sancto Ioseph in Aegyptum cum Matre deportatus, a crudeli
caede sublatus, et praeconiis Martyrum Innocentium glorificatus,
miserere nostri.
R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri. Ave
Maria...
Iesu, tibi sit gloria, Qui natus es de Virgine Cum Patre
et almo Spiritu, In sempiterna saecula. Amen.
V. Christe prope est nobis R. Venite, adoremus.
Pater noster...
IX
Iesu Infans dulcissime, in Aegyptum cum Maria sanctissima
et Patriarcha sancto Ioseph usque ad obitum Herodis commoratus, miserere
nostri.
R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri. Ave
Maria...
X
Iesu Infans dulcissime, ex Aegypto cum Parentibus in
terram Israel reversus, multo labores in itinere perpessus, et in
civitate Nazareth ingressus, miserere nostri.
R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri. Ave
Maria...
XI
Iesu Infans dulcissime, in sancta Nazarena domo, subditus
Parentibus, sanctissime commoratus, paupertate et laboribus faticatus,
in sapientiae, aetatis et gratiae profectu confortatus, miserere nostri.
R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri. Ave
Maria...
XII
Iesu Infans dulcissime, in Ierusalem duodenis ductus, a
Parentibus cum dolore quaesitus, et post triduum cum gaudio inter
Doctores inventus, miserere nostri.
R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri. Ave
Maria...
Iesu, tibi sit gloria, Qui natus es de Virgine Cum Patre
et almo Spiritu, In sempiterna saecula. Amen.
Die Nativitatis Domini et per Octavam:
V. Verbum caro factum est, alleluia.
R. Et habitavit in nobis, alleluia.
In Epiphania Domini et per Octavam
V. Christus manifestavit se nobis, alleluia.
R. Venite, adoremus, alleluia.
Per annum:
V. Verbum caro factum est.
R. Et habitavit in nobis.
Oremus:
Omnipotens sempiterne Deus, Domine caeli et terrae, qui
te revelas parvulis; concede, quaesumus, ut nos sacrosancta Filii tui
Infantis Iesu mysteria digno honore recolentes, dignaque imitatione
sectantes, ad regnum caelorum promissum parvulis pervenire valeamus. Per
eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.
Litaniae
de Sacratissimo Corde Iesu
Kyrie, eleison Kyrie, eleison
Christe, eleison Christe, eleison.
Kyrie, eleison Kyrie, eleison.
Christe, audi nos Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos. Christe, exaudi nos.
Pater de caelis, Deus, miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.
Cor Iesu, Filii Patris aeterni, miserere nobis.
Cor Iesu, in sinu Virginis Matris a Spiritu Sancto formatum, miserere
nobis.
Cor Iesu, Verbo Dei substantialiter unitum, miserere nobis.
Cor Iesu, maiestatis inifinitae, miserere nobis.
Cor Iesu, templum Dei sanctum, miserere nobis.
Cor Iesu, tabernaculum Altissimi, miserere nobis.
Cor Iesu, domus Dei et porta caeli, miserere nobis.
Cor Iesu, fornax ardens caritatis, miserere nobis.
Cor Iesu, iustitiae et amoris receptaculum, miserere nobis.
Cor Iesu, bonitate et amore plenum, miserere nobis.
Cor Iesu, virtutem omnium abyssus, miserere nobis.
Cor Iesu, omni laude dignissimum, miserere nobis.
Cor Iesu, rex et centrum omnium cordium, miserere nobis.
Cor Iesu, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, miserere
nobis.
Cor Iesu, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis, miserere nobis.
Cor Iesu, in quo Pater sibi bene complacuit, miserere nobis.
Cor Iesu, de cuius plenitudine omnes nos accepimus, miserere nobis.
Cor Iesu, desiderium collium aeternorum, miserere nobis.
Cor Iesu, patiens et multae misericordiae, miserere nobis.
Cor Iesu, dives in omnes qui invocant te, miserere nobis.
Cor Iesu, fons vitae et sanctitatis, miserere nobis.
Cor Iesu, propitiatio pro peccatis nostris, miserere nobis.
Cor Iesu, saturatum opprobriis, miserere nobis.
Cor Iesu, attritum propter scelera nostra, miserere nobis.
Cor Iesu, usque ad mortem obediens factum, miserere nobis.
Cor Iesu, lancea perforatum, miserere nobis.
Cor Iesu, fons totius consolationis, miserere nobis.
Cor Iesu, vita et resurrectio nostra, miserere nobis.
Cor Iesu, pax et reconciliatio nostra, miserere nobis.
Cor Iesu, victima peccatorum, miserere nobis.
Cor Iesu, salus in te sperantium, miserere nobis.
Cor Iesu, spes in te morientium, miserere nobis.
Cor Iesu, deliciae Sanctorum omnium, miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis, Domine.
V. Iesu, mitis et humilis Corde,
R. Fac cor nostrum secundum Cor tuum.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, respice in Cor dilectissimi Filii tui et in
laudes et satisfactiones, quas in nomine peccatorum tibi persolvit,
iisque misericordiam tuam petentibus, tu veniam concede placatus in
nomine eiusdem Filii tui Iesu Christi: Qui tecum vivit et regnat in
saecula saeculorum. Amen
Actus reparationis
Iesu dulcissime, cuius effusa in homines caritas, tanta
oblivione, negligentia, comtemptione, ingratissime rependitur, en nos,
ante altaria tua provoluti, tam nefariam hominum socordiam iniuriasque,
quibus undique amantissimum Cor tuum afficitur, peculiari honore
resarcire contendimus.
Attamen, memores tantae nos quoque indignitatis non
expertes aliquando fuisse, indeque vehementissimo dolore commoti, tuam
in primis misericordiam nobis imploramus, paratis, voluntaria expiatione
compensare flagitia non modo quae ipsi patravimus, sed etiam illorum,
qui, longe a salutis via aberrantes, vel te pastorem ducemque sectari
detrectant, in sua infidelitate obstinati, vel baptismatis promissa
conculcantes, suavissimum tuae legis iugum excusserunt.
Quae deploranda crimina, cum universa expiare contendimus,
tum nobis singula resarcienda proponimus: vitae cultusque immodestiam
atque turpitudines, tot corruptelae pedicas innocentium animis
instructas, dies festos violatos, exsecranda in te tuosque Sanctos
iactata maledicta atque in tuum Vicarium ordinemque sacerdotalem
convicia irrogata, ipsum denique amoris divini Sacramentum, vel
neglectum vel horrendis sacrilegiis profanatum, publica postremo
nationum delicta, quae Ecclesiae a te institutae iuribus magisterioque
reluctantur.
Quae utinam crimina sanguine ipsi nostro eluere possemus!
Interea ad violatum divinum honorem resarciendum, quam Tu olim Patri in
Cruce satisfactionem obtulisti quamque quotidie in altaribus renovare
pergis, hanc eamdem nos tibi praestamus, cum Virginis Matris, omnium
Sanctorum, piorum quoque fidelium expiationibus coniunctam, ex animo
spondentes, cum praeterita nostra aliorumque peccata ac tanti amoris
incuriam firma fide, candidis vitae moribus, perfecta legis evangelicae,
caritatis potissimum, observantia, quantum in nobis erit, gratia tua
favente, nos esse compensaturos, tum iniurias tibi inferendas pro
viribus prohibituros, et quam plurimos potuerimus ad tui sequelam
convocaturos.
Excipias, quaesumus, benignissime Iesu, beata Virgine
Maria Reparatrice intercedente, voluntarium huius expiationis obsequium
nosque in officio tuique servito fidissimos ad mortem usque velis, magno
illo perseverantiae munere, continere, ut ad illam tandem patriam
perveniamus omnes, ubi Tu cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas in
saecula saeculorum. Amen.
Pius XI.
Litaniae pretiosissimi Sanguinis Domini Nostri Iesu Christi
Kyrie, eleison Kyrie, eleison
Christe, eleison Christe, eleison.
Kyrie, eleison Kyrie, eleison.
Christe, audi nos Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos. Christe, exaudi nos.
Pater de caelis, Deus, miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.
Sanguis Christi, Unigeniti Patris aeterni, salva nos.
Sanguis Christi, Verbi Dei incarnati, salva nos.
Sanguis Christi, Novi et Aeterni Testamenti, salva nos.
Sanguis Christi, in agonia decurrens in terram, salva nos.
Sanguis Christi, in flagellatione profluens, salva nos.
Sanguis Christi, in coronatione spinarum emanans, salva nos.
Sanguis Christi, in Cruce effusus, salva nos.
Sanguis Christi, pretium nostrae salutis, salva nos.
Sanguis Christi, sine quo non fit remissio, salva nos.
Sanguis Christi, in Eucharistia potus et lavacrum animarum, salva nos.
Sanguis Christi, flumen misericordiae, salva nos.
Sanguis Christi, victor daemonum, salva nos.
Sanguis Christi, fortitudo martyrum, salva nos.
Sanguis Christi, virtus confessorum, salva nos.
Blood of Christ, strength of Confessors, save us.
Sanguis Christi, germinans virgines, salva nos.
Sanguis Christi, robur periclitantium, salva nos.
Sanguis Christi, levamen laborantium, salva nos.
Sanguis Christi, in fletu solatium, salva nos.
Sanguis Christi, spes poenitentium, salva nos.
Sanguis Christi, solamen morientium, salva nos.
Sanguis Christi, pax et dulcedo cordium, salva nos.
Sanguis Christi, pignus vitae aeternae, salva nos.
Sanguis Christi, animas liberans de lacu Purgatorii, salva nos.
Sanguis Christi, omni gloria et honore dignissimus, salva nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis, Domine.
V. Redimisti nos, Domine, in sanguine tuo.
R. Et fecisti nos Deo nostro regnum.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui unigenitum Filium tuum mundi Redemptorem
constituisti, ac eius sanguine placari voluisti: concede, quaesumus,
salutis nostrae pretium ita venerari, atque a praesentis vitae malis
eius virtute defendi in terris, ut fructu perpetuo laetemur in caelis.
Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.
Litaniae Sanctissimi
Nominis Iesu
Kyrie, eleison. Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Iesu, audi nos. Iesu, exaudi nos.
Pater de caelis, Deus, miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.
Iesu, Fili Dei vivi, miserere nobis.
Iesu, splendor Patris, miserere nobis.
Iesu, candor lucis aeternae, miserere nobis.
Iesu, rex gloriae, miserere nobis.
Iesu, sol iustitiae, miserere nobis.
Iesu, Fili Mariae Virginis, miserere nobis.
Iesu, amabilis, miserere nobis.
Iesu, admirabilis, miserere nobis.
Iesu, Deus fortis, miserere nobis.
Iesu, pater futuri saeculi, miserere nobis.
Iesu, magni consilii angele, miserere nobis.
Iesu potentissime, miserere nobis.
Iesu patientissime, miserere nobis.
Iesu obedientissime, miserere nobis.
Iesu, mitis et humilis corde, miserere nobis.
Iesu, amator castitatis, miserere nobis.
Jesus, Lover of Chastity, have mercy on us.
Iesu, amator noster, miserere nobis.
Iesu, Deus pacis, miserere nobis.
Iesu, auctor vitae, miserere nobis.
Iesu, exemplar virtutum, miserere nobis.
Iesu, zelator animarum, miserere nobis.
Iesu, Deus noster, miserere nobis.
Iesu, refugium nostrum, miserere nobis.
Iesu, pater pauperum, miserere nobis.
Iesu, thesaure fidelium, miserere nobis.
Iesu, bone pastor, miserere nobis.
Iesu, lux vera, miserere nobis.
Iesu, sapientia aeternae, miserere nobis.
Iesu, bonitas infinita, miserere nobis.
Iesu, via et vita nostra, miserere nobis.
Iesu, gaudium Angelorum, miserere nobis.
Iesu, rex Patriarcharum, miserere nobis.
Iesu, magister Apostolorum, miserere nobis.
Iesu, doctor Evangelistarum, miserere nobis.
Iesu, fortitudo Martyrum, miserere nobis.
Iesu, lumen Confessorum, miserere nobis.
Iesu, puritas Virginum, miserere nobis.
Iesu, corona Sanctorum omnium, miserere nobis.
Propitius esto, parce nobis, Iesu.
Propitius esto, exaudi nos, Iesu.
Ab omni malo, libera nos, Iesu.
Ab omni peccato, libera nos, Iesu.
Ab ira tua, libera nos, Iesu.
Ab insidias diaboli, libera nos, Iesu.
A spiritu fornicationis, libera nos, Iesu.
A morte perpetua, libera nos, Iesu.
A neglectu inspirationeum tuarum, libera nos, Iesu.
Per mysterium sanctae Incarnationis tuae, libera nos, Iesu.
Per nativitatem tuam, libera nos, Iesu.
Per infantiam tuam, libera nos, Iesu.
Per divinissimam vitam tuam, libera nos, Iesu.
Per labores tuos, libera nos, Iesu.
Per agoniam et passionem tuam, libera nos, Iesu.
Per crucem et derelictionem tuam, libera nos, Iesu.
Per languores tuos, libera nos, Iesu.
Per mortem et sepulturam tuam, libera nos, Iesu.
Per resurrectionem tuam, libera nos, Iesu.
Per ascensionem tuam, libera nos, Iesu.
Per sanctissimae Eucharistiae institutionem tuam, libera nos, Iesu.
Per gaudia tua, libera nos, Iesu.
Per gloriam tuam, libera nos, Iesu.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Iesu.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis, Iesu.
Iesu, audi nos.
Iesu, exaudi nos.
Oremus.
Domine Iesu Christe, qui dixisti: Petite et accipietis; quaerite et
invenietis; pulsate et aperietur vobis; quaesumus, da nobis petentibus
divinissimi tui amoris affectum, ut te toto corde, ore et opere
diligamus et a tua numquam laude cessemus.
Sancti Nominis tui, Domine, timorem pariter et amorem fac nos habere
perpetuum, quia numquam tua gubernatione destituis, quos in soliditate,
tuae dilectionis instituis: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
Amen
|